라틴어 문장 검색

Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium131)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 44:1)
id se repetivisse in Labeone, atque illum, quia male administratae provinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam invidia velavisse, frustra conterrita uxore, quam etsi nocentem periculi tamen expertem fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장5)
quem etsi infirmum videbat, quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:2)
quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)
Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 22:1)
Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:3)
qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:2)
quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 27:3)
de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:5)
in quo etsi est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 18:3)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 183:6)
qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 183:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION