라틴어 문장 검색

Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:7)
est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:1)
Illic anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis credebatur esse ejusdem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:136)
corpus illud non est sed simile corporis, nec ille fusus et candore mixtus rubor sanguis est sed quaedam sanguinis similitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:3)
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet atque confirmet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 356:2)
est inter haec quaedam tamen similitudo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:11)
sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:3)
quae licet a se graduum diversitate discrepent, quadam sibi tamen similitudine vicinantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:24)
Quorum primum in initiis meae conversionis, quadam mihi morum similitudine et studiorum parilitate comparaveram, cum adhuc essem adolescens;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:8)
quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:3)
sed quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa, minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas graves cadit semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 199:1)
omnes tamen eandem sanitatem eloquentiae ferunt, ut si omnium pariter libros in manum sumpseris, scias, quamvis in diversis ingeniis, esse quandam iudicii ac voluntatis similitudinem et cognationem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:3)
Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 37:1)
alii dicunt a Proteo quidem Helenam Paridi sublatam et quibusdam disciplinis phantasma in similitudinem Helenae Paridi datum, quam imaginem ille ad Troiam dicitur pertulisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60121)
Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis similitudinem iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION