라틴어 문장 검색

Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:3)
Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quattuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeas,aut siccam vel viridem medicam cytisumve, tum etiam cordi faeni septena pondo, aut leguminum paleas adfatim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 2:4)
quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:3)
Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:1)
Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:4)
namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem verbis, quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquagena talenta quotannis redibant), Lampsacum autem, unde vinum sumeret, Myunta, ex qua obsonium haberet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 3:1)
namque ei Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta vectigalis capiebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:2)
modo quadringenos, modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:2)
omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:4)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:3)
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti Ex opibus tantis, quas gravis arca premit, Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLI1)
Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta, Vendere quam summa vel breviore cupis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI1)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION