라틴어 문장 검색

cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum.
대문 방과 벽기둥과 현관도 앞의 것들과 치수가 같았다. 대문과 현관에는 사방으로 창들이 나 있었다. 그 대문은 길이가 쉰 암마, 너비가 스물다섯 암마였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 40장33)
cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
대문 방과 벽기둥과 현관이 있고, 사방으로 창이 나 있었다. 그 대문은 길이가 쉰 암마, 너비가 스물다섯 암마였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 40장36)
His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius.
이 거룩한 구역은 다음 사람들의 차지다. 사제들을 위한 땅은 북쪽으로 길이가 이만 오천 암마, 서쪽으로 너비가 만 암마, 동쪽으로 너비가 만 암마, 남쪽으로 길이가 이만 오천 암마이다. 그 한가운데에 주님의 성전이 자리 잡게 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 48장10)
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
뜰의 길이는 암마로 백 암마, 너비는 쉰 암마, 높이는 다섯 암마로 하되, 가늘게 짠 아마포로 둘러치고, 밑받침은 청동으로 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장18)
namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breviora, durius ducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장28)
et primum genus distribuitur, uti, longitudo cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini dentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장11)
a pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장20)
Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 8:2)
Si enim altitudo contignationis ab summa coaxatione ad imum libramentum divisa fuerit in partes tres, erit earum quinque in scalis scaporum iusta longitudine inclinatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말24)
) HA, IB, KC, LD, ME, observatas quinque longitudines Cometae, HS tempus datum inter observationem primam & longitudinem quaesitam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 36:3)
Quinetiam accuratioribus postea Observationibus definivi quod longitudo penduli major esse deberet quàm digitorum quinque cum semisse, & minor quàm digitorum octo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:31)
In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:7)
Ita quantum areae pedum numerum duo quadrata ex tribus pedibus longitudinis laterum et quattuor efficiunt, aeque tantum numerum reddit id unum ex quinque descriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말21)
In regione Thuringorum quodam in loco iuxta fluvium cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quattuordenum, altitudine sesquipedali de terra sine manibus et praecisus et sublatus est et ab eo loco, in quo sumptus est, viginti quinque pedum spatio distans inventus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 276:2)
Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
셋은 백오 세 되었을 때, 에노스를 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION