라틴어 문장 검색

Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:1)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, junctaque oleo , nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:3)
deinde jejunum sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:3)
Cujus rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:1)
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:23)
Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION