라틴어 문장 검색

Sint enim nobis tres aequales termini, id est tres unitates, vel ter bini vel ter terni vel ter quaterni vel quantos ultra libet ponere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:5)
Hi autem sunt, ut si quis faciat bis tres quater, vel ter quattuor quinquies et alia huiusmodi, quae per inaequales spatiorum gradus inaequaliter provehuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:3)
Quinquies enim xxv fiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:4)
CXXV et si hos rursus quinquies ducas, in quinarium numerum extremitas terminabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:5)
quinquies enim quinque xxv producunt et quinarius post ternarium inpar est numerus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:5)
Quod si medium terminum, id est v, in semet ipsum multiplicaveris, quinquies quinque faciunt xxv Et hic numerus ab eo, quem extremitates colligunt, quaternario maior est, quem scilicet differentiae conficiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 5:5)
Sexies enim quinque xxx sunt, quinquies vero tres xv.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:11)
militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
(카이사르, 내란기, 1권 17:5)
Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne fluctibus moverentur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:8)
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:4)
Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini, semel bibunt pro captivis, post hec binbunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.
(CARMINA BURANA 3:1)
Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장9)
Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장46)
ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis . . . Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장48)
Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION