라틴어 문장 검색

Quocirca semper in his ratio sequenda est, non affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:37)
- Contentio inter regem et patriarcham praesente cardinale Mauritio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 120:2)
Dehinc rex, praesente coetu fidelium, rationem cum eo habuit quare adversus fratres et conchristianos Turcos eduxerit, cum potius Christianis subvenire debuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:7)
Quocirca nichil esse tam detestabile tam pestiferumquam voluptatem, si quid ea, cum maior esset atque longior, omne animilumen extinguit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:7)
Quocirca optimo et splendidissimo quisque ingenio longe illam vitam huicanteponit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 97:2)
Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 152:2)
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali , nullo citerioris vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 7:1)
Quocirca vulneribus declinandis intenti, incomposito agmine milites huc et illuc dispalantes, terga ferienda dederunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:3)
Ergo eum, praesente nutu dei caelestis, amictu principali velabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:4)
Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 69:1)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
Quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi, ceteros ab audacia parili revocabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 11:2)
Perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis, transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 3:1)
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:2)
Quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen composuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans, addensque veritati complura:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION