라틴어 문장 검색

qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 6:1)
qua re nihil est quod adventum nostrum extimescas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 3:8)
dico quod vis tota, qua corpusculum P trahitur versus Sphaeram, est ut area comprehensa sub axe Sphaerae AB & linea curva ANB, quam punctum N perpetuo tangit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 69:3)
quod licet, absentem qua possum mente videbo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 416)
PRINCIPIO veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus militum, quos in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 2:1)
His idem propositum fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic vivere, ut velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 91:1)
qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 8:5)
qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:1)
Earum vero quae in majoribus arcubus fiunt, tempora sunt paulo majora, propterea quod resistentia in descensu corporis qua tempus producitur, major sit pro ratione longitudinis in descensu descriptae, quam resistentia in ascensu subsequente qua tempus contrahitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 23:3)
Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri et audiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studio imminebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 4:1)
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 89:1)
Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide vixerimus!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 2:3)
In qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:12)
QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id ubi esset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 3:2)
Qua re primum genus hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION