라틴어 문장 검색

vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:9)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
non hac, ut quisque Velina Publius emeruit, scabiosum tesserula far possidet, heu steriles veri, quibus una Quiritem vertigo facit, hic Dama est non tresis agaso, vappa lippus et in tenui farragine mendax;
(페르시우스, 풍자, satire 530)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
. . . | Itaque ad casae ostiolum processi . . . |cum ecce tres anseres sacri | qui, ut puto medio die solebant ab anu diaria exigere, | impetum in me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:6)
festinat calidus mulis gerulisque redemptor, torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, tristia robustis luctantur funera plaustris, hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 243)
non ego avarum cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:25)
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis :
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.6)
absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.14)
pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:13)
"unum tantum es non quasi, uappa."
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 10:36)
Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide, ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 423)
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 429)

SEARCH

MENU NAVIGATION