라틴어 문장 검색

Nam sive ex oleo inferbuerunt, sive piri surculus cum his inferbuit, omni noxa vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 28:5)
si denique etiam e duro virgam aliquibus racemis citat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:5)
Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima vel cessat vel perexiguos ostendit racemos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:3)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
Alium non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quicquid ubicunque invenit imitandum, adeo ut de Argonauticarum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 4:3)
Longum est, si velit ad Pirum venire, Et scalis habito tribus, sed altis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII3)
Vinea quod primis floret cum cana racemis, Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV2)
Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos, Nascetur, licet hoc velis negare, Inserta tibi ficus a cupressu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX4)
Invida purpureos urat ne bruma racemos Et gelidum Bacchi munera frigus edat, Condita perspicua vivit vindemia gemma, Et tegitur felix nec tamen uva latet:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII2)
insere daphni piros hoc in gratiam Augusti, per cuius bene- ficium securus de agris suis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 501)
nam illud respicit, quod supra invidiose ait "insere nunc Meliboee piros, pone ordine vites".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 503)
fert uva racemos uvam pro vite posuit, id est fructum pro arbore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 601)
sane racemus botryonis est pars, et botryo graecum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 602)

SEARCH

MENU NAVIGATION