라틴어 문장 검색

Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:1)
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:1)
Detrahe quin oculos, spectator, et ora nitentem Si poterint perferre diem, medium inspice murum, Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:2)
Ne tamen offendant incauti errore globorum Quaeque suis incisa notis stat sphaera;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:2)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:3)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:4)
Evolat adducto non segnis sphaera lacerto.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:2)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)
Collocat in medio centrum mediumque coronat Multiplici radio quem latus circinat orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:39)
Quid notet in luna lune nota quidue notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat et radio lucis magis umbra diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:6)
Gressibus hiis Stilbons comes indiuisus adheret, Tanquam uerna sui comitans uestigia solis, Obnubensque comas radiis solaribus, ignes Temperat et solis obnubilat astra galero.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:4)
Cur forme species purgata serenat Adonim, Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION