라틴어 문장 검색

regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:76)
Plato ingenii splendore rutilabat sidereo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:15)
Illic stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:16)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
Signum nempe Boemundi, quod sanguinei erat coloris, primo diei crepusculo ea in parte qua urbis facta est traditio, super muros in montanis rutilabat, ut pateret omnibus quod Dei gratia et [0492B] opitulatione urbs, ab homine insuperabilis, in manus Boemundi et omnium fidelium Christi tradita et capta sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:2)
Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:6)
et non utique fornicariis huius mundi,aut avaris, aut rapacibus, aut ydolis servientibus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:2)
si isqui frater inter vos nominatur, est fornicator, aut avarus, aut ydolisserviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibumsumere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:5)
"Si is, qui nominatur frater inter vos, estfornicator, aut avarus, aut ydolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 4:3)
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 1:1)
Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:3)
Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 7:1)
Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius affulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁριζοντασ appellamus, agminibus oppletos innumeris, et antegressum regem vestis claritudine rutilantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:1)
Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION