라틴어 문장 검색

armate ratem, date vela fretis ventisque petat puppis rector Pandatariae litora terrae.
(세네카, 옥타비아 14:30)
Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis Ducunt instabiles sidera certa rates:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 95)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 27:2)
adde, quod in noctem venti veloque marique incumbunt magis et tacitis ratis ocior horis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 65:1)
atque ego non videam talis subsidere ventos, cum tibi provectas auferet unda rates, ut te felici post victa Ceraunia remo accipiat placidis Oricos aequoribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a8)
Utque solent sumptis incursu viribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic ubi se ventis admiserat unda coortis, ibat in arma ratis multoque erat altior illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:3)
Tu repara calamum, purga rubigine linguam, Da bleso tua uerba loqui mutoque loquelam Prebe, da fontem sicienti, dirige callem Erranti, due nauta ratem portumque timenti Dona, celesti perflans mea carbasa uento.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:3)
quicumque et venti miserum vexastis Vlixem et Danaum Euboico litore mille ratis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b12)
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:39)
Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim evicere rates, cum iam prope litus adesset Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 12:1)
Simon, quem vocitant Petrum, summus discipulus Dei, lucis forte sub exitu, cum vesper croceus rubet, curvam vulserat ancoram captans flamina linteis et transnare volens fretum, nox ventum movet obvium fundo qui mare misceat, iactatam quatiat ratem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr1)
Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:25)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae18)

SEARCH

MENU NAVIGATION