라틴어 문장 검색

Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:1)
Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 1:1)
Ratusque aptissimum ad id quod deliberabat implendum, trans Rhenum in monte Piri (qui barbaricus locus est) munimentum exstruere disposuit raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 5:2)
Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 292:2)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni.
(아풀레이우스, 변명 84:2)
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.
(아풀레이우스, 변명 87:18)
eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum, mihi compositu congruentem et dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:55)
cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:4)
"Nec secus canes etiam venaticos, auritos illos et horricomes ad comprimendam bestiam cohortantur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:76)
Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)
namque de pago proxumo complures iuvenes abactum sibi noctu perquirentes asellum, nimioque studio cuncta devorsoria scrutantes, intus aedium audito, ruditu meo, praedam absconditum latibulis aedium rati, coram rem invasuri suam improvisi conferto gradu se penetrant, palamque illos execrandas foeditates obeuntes deprehendunt:
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:9)
Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:3)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION