라틴어 문장 검색

Et inde iter peragens partibus Saxoniae Sigiburgum castrum coepit, Eresburgum reaedificavit, super Wisoram fluvium venit in loco, qui dicitur Brunisberg.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:3)
Et tunc domnus Carolus rex una cum Francis reaedificavit Eresburgum castrum denuo et alium castrum super Lippiam, ibique venientes Saxones una cum uxoribus et infantibus innumerabilis multitudo baptizati sunt et obsides, quantos iamdictus domnus rex eis quaesivit, dederunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:4)
Et postquam (opportunitate usus portus illius) naves quasdam et lembos coegisset, coepit piraticam quandam exercere praedando et spoliando, et in captivitatem abducendo, naves et rates omnium nationum quae per illas oras navigabant versus nundinas Antuerpiae vel aliquam partem Brabantiae, Zelandiae, et Frizlandiae, commeatu semper adiutus ex Picardia praeter eum quem percipiebat ex Slusia et regionibus circumiacentibus, et ex praeda propria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:4)
31. Cum igitur rebelles (ut dictum est) super collem de Blackeheath castrametati essent, unde circumspicere possent urbem Londini et pulcherrimam vallem circumiacentem, rex secum reputans plurimum honoris sui interesse ut, quo magis in iis adoriendis rem hactenus distulisset, eo citius praelium consereret, ne cunctatio illa ex aliqua tepiditate, sed ex prudentia et opportuna temporis electione provenisse videatur, decrevit omni mora seposita cum iis congredi, hocque nihilominus ea cum providentia et circumspectione ut parum fortunae relinqueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:1)
neque multo post extinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장3)
gentes non Carthaginiensium, sed circumiacentium barbarorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5233)
Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)
Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam, sed incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad committendum flumini lacum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:1)
saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 260:1)
"Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
(불가타 성경, 사도행전, 15장16)
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,
(불가타 성경, 아모스서, 9장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION