라틴어 문장 검색

Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos!
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:2)
"Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis - quod enim putaret ab ea profectum - solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:5)
Attamen in fine (ut homines moderati et rationi non recalcitrantes) recessum potius quendam ad tempus fecerunt quam tractratum interruperunt, et inducias pro certis mensibus consenserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:30)
Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:12)
Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:7)
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 19:1)
etiam sua verba centurio saevitiae plena, tamquam egregium, vocesque deficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simulans] quasi per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes vitae fuit, meditatas compositasque diras imprecabatur, ut, quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes domumque omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini generique maiorum et posteris exolveret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장3)
si Vitellio et satellitibus eius eligendi facultas detur, quem nobis animum, quas mentis imprecentur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장3)
nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 3:3)
'deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et tu imperares,' opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui uniuersos contrucidarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:2)
et qui divine ordinationi repugnat, voluntati omnipotentie coequali recalcitrat;
(단테 알리기에리, Epistolae 28:6)
cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장17)
Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis, Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIV3)
Quid inprecabor, o Severe, liventi?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXI4)
unde et Dido litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1086)

SEARCH

MENU NAVIGATION