라틴어 문장 검색

Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:13)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
Potestne excusare huius contrarietatis ausum vel vestri oris nota volubilitas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:4)
turbine volubilitate ventorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 451)
laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 74211)
nam proprie spira est volubilitas funium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2173)
et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4874)
attolli malos id est vela per malorum volubilitatem levari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8291)
nam supra non omnes dixit, sed 'animae, quibus altera fato corpora debentur'. rotam volvere per annos exegerunt statutum tempus per annorum volubilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7482)
prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1782)
'in spiram' autem in collectionem volubilitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1532)
caede serpentem, donec caudae volubilitas conquiescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4233)
cum vento suo rota constitit, id est cum causa volubilitatis quievit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4832)
'Ut igitur', inquit, qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, eaque, quem ad modum in cylindro dictum est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, suapte vi et natura movebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION