라틴어 문장 검색

unde modo recidiva Pergama dixit, quae renovantur ab his, qui sunt superstites Troianis periclis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 584)
Cicero "omnia ludibundus conficiens". nostris et hic 'nostris', ut Terentius in heautontimo- rumeno "quomodo minimo periculo id demus adu- lescentulo", id est des.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 584)
sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 108:2)
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, has inter veluti rapido cum gurgite flumen torvus Draco serpit supter supraque revolvens sese conficiensque sinus e corpore flexos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:6)
quod facit ea natura quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:5)
Itaque illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 3:4)
conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:1)
cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:2)
ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae et tuus est idem, Calpete, factus avus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권40)
corpora tantum gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2290)
"excitet egregias mentes celeberrima David gloria continuis bellorum exercita curis, excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste adtrectare vetat nec victum vivere regem incircumcisum patitur, ne praeda superstes victorem placidum recidiva in proelia poscat, parcere iam capto crimen putat ille tyranno, at vobis contra vinci et succumbere votum est."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1101)
Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama victis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:8)
Nec face tantum Cisseis praegnans ignis enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et Paris alter funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:21)
Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:28)
recidiva ponas Pergama et sparsos fuga
(세네카, Troades 489:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION