라틴어 문장 검색

cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu daturos poenas sceleratos ac breui dignum exitum facturos, conclamatum est ab uniuersis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 3:1)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
nam tuac litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum virtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 2:12)
recitantur in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:6)
cave enim putes ullis umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 1:2)
Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장1)
litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 179:1)
is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 13:1)
missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 455:1)
tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 735:2)
recitari deinde senatus consulta iusserunt indicique praemium proposuerunt si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 182:1)
vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 18:1)
Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 180:1)
quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 1:5)
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION