라틴어 문장 검색

capistroque me prehensum more quo didiceram reclinat facile, quippe cum nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupientis amplexus obiturus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:11)
His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장3)
Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장4)
stamine gemmato picturatisque columnis aedificetur apex, qualem non Lydia dives erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:140)
stat corpore toto silva minax, iaculisque rigens in proelia crescit picturata seges;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice8)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
auget acus meritum picturatumque metallis vivit opus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:352)
rapiunt Tyrios ibi vellera sucos et picturatae saturantur murice vestes;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:95)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
"Filius hominis non habet, ubi caput reclinet:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:3)
"filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:47)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
picturatas participium sine verbi origine, vel a feminino genere derivatum, pro 'pictas', id est pictura decoratas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4831)
nec scuta aut spicula densi deponunt ex eo quod non est factum, quid fieri soleat indicavit, ut supra defigunt telluri hastas et scuta reclinant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5631)
Is ergo reclinatus in cubitum Hoc vinum inquit vos oportet suave faciatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION