라틴어 문장 검색

meam namque simul cum morte vitam tenetis vestro pugno reclusam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:8)
Nam, quum unus amantium [aspiciatur] novi amoris amplexibus enutriri vel de eo quomodolibet cogitare suspicatur amantem, statim in corde et animo vehementer incipit iaculari et intolerabili quodam zelo intrinsecus vulnerari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:17)
Qui amat enim vehementi quadam servitute ligatur et quasi omnia suo nocitura timet amori, et eius animus pro modica vehementer suspicione gravatur, et cor suum interius graviter iaculatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:2)
Nunc et recluso carcere lucidam Balaena spectat solis imaginem, Stellasque miratur natantes, Et tremulae simulacra lunae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:8)
Tanta enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:2)
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam Asistens matrona docet suppletque minorem Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:22)
Interea a Damasco frequens legatio Turcorum Jerusalem ad regem venit, pro redemptione captivorum suorum, quos in arctissimis faucibus Baurim superatos captivavit, et Jerusalem abductos reclusit in custodia turris David.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:1)
Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuoest reclusum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:21)
Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 24:2)
At ipsa magis ac magis clamansdixit quod nisi hostium domus recluderet, in puteum qui iuxta domum eratsaliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquisrationem reddere deberet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:25)
Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:1)
Arcus enim instrumentum jaculandae sagittae est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:7)
Vehementius hinc et deinde Constantius, quasi praescriptum fatorum ordinem convulsurus, recluso pectore patebat insidiantibus multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:1)
Et quoniam augebat iras militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum, ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die, gentes acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent vulnerum metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 8:1)
His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION