라틴어 문장 검색

- Allocutio regis ad Tankradum de reconciliationis gratia cum principibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 43:2)
Sed audita eorum reconciliatione, fugam inierunt per devia et montana diffusi, plurimis tamen de comitatu suo attritis, armentis et cibariis non parum retentis et abductis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:2)
Nam ut dixitquidam philosophus, "Semper ab aliis discendio incipiat, a te autem reconciliatio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:11)
De guerra vitanda per reconciliationem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 272:1)
Meum est consilium, ut per reconciliationem etconcordiam vincas discordiam et guerram;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:2)
quia ipsiinitium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 274:3)
Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:2)
"Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:7)
"Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:8)
quare initium reconciliationis a nobis inciperedebebat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:7)
Recte respondisti, nam sicut cum amicorum nostrorum consilio atque auxilio vindictam facereproposueras, ita in concordia et reconciliatione corum consilium peterenon postponas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 300:2)
Amici vero hæcaudientes, post multam indagationem et prædictarum rerum diligentemexaminationem, consilium de reconciliatione, concordia et pace faciendalaudaverunt et unanimiter approbaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 301:3)
Sacerdos iste in cogitationem quandam malesanam incidit (dum sermones hominum avide imbiberet, et in episcopatum aliquem amplum se promotum iri speraret) ut adolescentulum illum ad filii secundi regis Edwardi (de quo opinio erat eum in turri fuisse trucidatum) personam induendam et similandum subornaret, et paulo post (nam inter rem agendam consilium suum quatenus ad personam mutavit) ad Edwardi Plantagenistae, tum in turri detenti, personam repraesentandam, et in omnibus quae ad fidem faciendam conducerent eum egregie instruxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:2)
Etenim puero isti personare non contigit eum qui e cunabulis diu ante subreptus fuerat aut in prima infantia asportatus, verum adolescentulum talem qui usque ad aetatem decem fere annorum perpetuo in aula regia fuerat educatus, ubi oculi innumeri eum conspexissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:5)
In Hibernia tamen, ubi non dabatur a facinore in tantum aucto receptus, parum aut nihil valuit, et sermones serebant regem, ut verum regni haeredem depelleret et mundo fucum faceret et hominum imperitorum oculos fascinaret, adolescentulum supposititium in similitudinem Edwardi Plantagenistae ornasse, eumque populo monstrasse ne abstinendo quidem a sacris processionis ritibus, quo maiorem fabulae fidem conciliaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION