라틴어 문장 검색

Pro dolor, multi conatus ad quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:4)
recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 246:1)
quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 29:1)
ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 495:2)
Itaque classes si habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 501:1)
qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum possit dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION