라틴어 문장 검색

itaque tibi caelitus iure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum, quo fit ut reperiare dignissimus quem divinitas inusitato successionum 3 genere sublimet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 3:2)
quod restat, deum precamur ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te adfectio quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur, quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere, quandoquidem mortuo quoque imperatore laborantum devotioni quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 2:2)
alioquin, si quis est ille qui cum fiduciae praerogativa thematis ante inauditi operam pervulgat, incipit expectationi publicae, quamvis solverit multa, plura redhibere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:3)
Itaque expeditionem in Brittaniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III.4)
similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 484:1)
[credo ego illum iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2166)
Dixit se redhibere, si non placeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3135)
si male emptae forent, nobis istas redhibere haud liceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2201)
Eum vero cui dens deesset, Servius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negavit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION