라틴어 문장 검색

At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:11)
Atque in hoc sumi potest pro instantia foederis bulla aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:2)
Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:6)
sicut in bullis, in rotunditate guttarum, in filis tenuioribus stillicidiorum, et in sequacitate corporum glutinosorum, et ejusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:8)
Hujus simulacra sunt, cum bulla solvat bullam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:3)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:296)
Age cuncta nuptiali redimita vere tellus celebra toros eriles;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
Dic, mea Calliope, tanto cur tempore differs Pierio meritam serto redimire Serenam?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae1)
Uranie redimita comas, qua saepe magistra Manlius igniferos radio de scripserat axes, sic alias hortata deas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:146)
ventura potestas claruit Ascanio, subita cum luce comarum innocuus flagraret apex Phrygioque volutus vertice fatalis redimiret tempora candor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:107)
cervix redimita iacebat et caligantes marcebant fronte coronae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:148)
venerat et parvis redimitus Nuba sagittis et velox Garamas, nec quamvis tristibus Hammon responsis alacrem potuit Nasamona morari.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:133)
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae auri fonte lavant:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:181)
matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION