라틴어 문장 검색

occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
"ita illis pavorem fallax spes solacia rediviva blanditur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:9)
ille domum glandes excussaque mora rubetis portat et arsuris arida ligna focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권349)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
spes eadem mea membra manet, quae redolentia funereo iussa quiescere sarcophago, dux parili redivivus humo ignea Christus ad astra vocat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum58)
"tunc sicca et mortua sulcis aut foveis mandata latent et more sepulcri obruta de tumulis redivivo germine surgunt."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 268)
qui si foret auctor servatorque mali, nunquam post damna salutis peccantumque obitus redivivam ferre medellam vellet et amissos ope restaurare secunda, labi hominis, servare Dei est:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1174)
Rediuiuum me senem meretrix uocat, parasitorum iocantium materia sum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.15)
illum turgentis sanie portenta rubetae et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, cinctaque funesto lanea vitta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 618)
nec non pulsante senecta hinc rediviva petit vicinus cinnama Phoenix.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 181)
Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conuersus conuertit ouans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:3)
statuminationibus inductis, rudus si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION