라틴어 문장 검색

Fertur etenim quendam in Italiae finibus degere comitem habentem subtilia crura et ab optimis parentibus derivatum et in sacro palatio clarissima dignitate pollentibus omnique decoris specie coruscantem, cunctisque fertur abundare rerum divitiis, omni tamen probitate, ut dicitur, destitutus est, omnesque ipsum boni mores ornare verentur, pravique omnes dicuntur in eo domicilium invenisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:5)
Quia tamen turpe nimis videtur exemplum et ab avaritiae stimulis derivari, si minus eruditis quum postulant edoceri sua periti documenta negarent, nostrae siquidem doctrinae mereberis largitatem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 9:3)
Sic magis forte congruit nobili sanguini probitas quam ex plebeiorum stipite derivatis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 3:9)
Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:14)
Eadem igitur ratione, quantumcunque actibus propriis et operibus studeam regi servire amoris, si illud non ex cordis affectione procedat et ex actu derivetur amandi, ad amoris mihi praemia valere non potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 22:3)
Summa namque rerum egestas vix poterit alicui copiam propinare bonorum vel fertilitatis abundantiam derivare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 22:2)
Si enim amor largientis sola gratia derivetur et non gratis alicui concedatur, non erit amor sed fallax figmentum amoris atque profanum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:5)
Cuius excessum in castris omnes militantes amoris postulant severissime vindicari, ne tantae praevaricationis exemplum impunitatis inde sumpta occasione valeat in alios derivari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:2)
Sed et nulla mulier invenitur ex tam infimo genere nata, quae se non asserat egregios habere parentes et a magnatum stipite derivari, et quae se omni iactantia non extollat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:3)
Attamen in his, qui probati digni que putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:9)
Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:8)
Hoc cultu festiua suam non detrahit artem Virgo, sed in cultus eius factura redundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:8)
Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Exit in has uoces animus uerbumque redundat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:7)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION