라틴어 문장 검색

de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 42:1)
omnia quandoquidem cogit natura referri ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:6)
quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
(세네카, 행복론, Liber V 149:6)
accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:4)
Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 189:1)
arma, arma, Theseu, flagito propere mihi subtracta reddi, sana si mens est mihi, referte manibus tela;
(세네카, Hercules Furens 18:24)
Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit.
(세네카, 행복론, Liber IV 95:1)
Ut ad alterum transeamus, vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ?
(세네카, 행복론, Liber VI 44:4)
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:13)
ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret et magistro equitum quod contra dictum suum pugnasset rationem diceret reddendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 310:2)
captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 549:1)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 339:1)
altera item res prope aeque longo neglecta silentio relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 217:1)
hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, et tales animos barbara turba probat, eumque ego de vestra nuper probitate referrem (nam didici Getice Sarmaticeque loqui), forte senex quidam, coetu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION