라틴어 문장 검색

qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:42)
duplam igitur uobis gratiam debeo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:43)
Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 6:2)
Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 16:1)
Quae summa priori quam crediderunt dupla erat, et fuit debite et praecise ad diem praefixum repensa, quemadmodum etiam prior summa fuerat, rege praeoptante semper potius mutuari citius quam egebat, quam solvere tardius quam debebat, id quod ei fidem admodum conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 13:2)
Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:1)
videlicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:6)
neque videtur fieri reflexio lucis nisi a solidis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:5)
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:1)
Certe causa crepusculi, inter alias, est reflexio radiorum solis a superiore parte aeris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:2)
Sed notandum semper est, reflexionem a flamma non esse expectandam, nisi a flamma alicujus profunditatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:10)
ut si pila plumbea unius unciae caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius, quod falsissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:3)
Si a vulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa prava est et falsa, et vanos potius ac tumidos quam vera virtute praeditos comitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:3)
Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:10)
Rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres vel quattuor vel tetragonus vel quilibet numerus, qui ut sit nullo indiget Alia vero per se ipsa non constant, sed ad quiddam aliud referuntur, ut duplum, ut dimidium, ut sesqualterum vel sesquitertium et quicquid tale est, quod, nisi relatum sit ad aliud, ipsum esse non possit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION