라틴어 문장 검색

et toto autumni et hiemis tempore universos secum habitare et refocillare concessit in omni affluentia et largitate rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:6)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)
Nocte denique instante, et die jam recedente, Boemundus et Tankradus in castra sua relati sunt cum universo comitatu suo ad refocillandos artus, nimio bellorum pondere hoc die fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:7)
Ubi hospitio demoratus, ac satis refocillatus et ipse et universi ipsius sequaces fuere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:4)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)
Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION