라틴어 문장 검색

Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:1)
Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra - quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat - , quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 10:1)
Hic vero petendum videtur ab iis in quorum manus hoc opus nostrum inciderit, ut in bonam partem accipiant quod tam diu in legibus quae huius regis tempore latae sunt commemorandis immoremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:2)
Domini mei, non libenter huic parti immoror.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:22)
Interim particularium multitudinem nemo reformidet, quin potius hoc ipsum ad spem revocet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:1)
At rursus multitudinem aut fractiones nemo reformidet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:7)
pericula plusquam expedit reformidant;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:23)
Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:10)
Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:20)
praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent.
(카이사르, 아프리카 전기 72:6)
Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
(카이사르, 내란기, 1권 32:15)
Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, et jactationem, foetoremque quemdam oris, quem ὄζην Graeci vocant, minuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:3)
sed quod repulse inguinibus immorentur, ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:4)
cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:62)
primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION