라틴어 문장 검색

Merito ergo in praesenti negotio nobilis sanguine contrarium meretur calculum reportare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 4:10)
Nam ea caecus continetur et amens, quos ab amoris curia penitus esse remotos amatoris Andreae aulae regiae capellani evidenter nobis doctrina demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:27)
Nam si alicuius litigatoris iudici sint incognita iura, merito contrarii calculi statuta reportat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:7)
"Cuiusdam Britanniae dominae dum postulares amorem, ipsa dixit tibi quod eius nunquam posses amorem lucrari, nisi ei primitus victoriosum reportares accipitrem, qui in Arturi curia super aurea dicitur pertica residere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:8)
Qui quare venisset diligenter a militibus interrogatus dixit se causa reportandi accipitrem accessisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:12)
"Ergo, ut accipitrem valeas reportare, primo te oportet istud, quod asseris, pugnando tueri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:18)
Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:26)
Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:4)
tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
peregrinat ab alto Milicie celestis honor terramque serenat Luce sua, dignatus humum uestire beatis Gressibus, et nostri tolerans fastidia mundi, A splendore suo descendit regia celi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:3)
Regia tota silet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:1)
Illic astra, polos, celum septemque planetas Consulit Albimasar terrisque reportat eorum Consilium, terras armans flrmansque caduca Contra celestes iras superumque furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:20)
Hic sua preradiat celestis regia solis, Que sordes hominum, mundi contagia spernit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:6)
ultra Progrediens uisus alia nouitate uidentem Demulcet, redituque suo miranda reportat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION