라틴어 문장 검색

Sed a rege [0603C] ejus fuga et contritione percepta, magno solamine relevata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:5)
Comes vero Reymundus cum militibus imperatoris Turcopolis et suis Privincialibus cuneis socios relevare in eodem certamine festinans, multos Turcorum repente prostravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:11)
Dehinc in brevi imperatoris indignatione cessante, misertus est universorum, et cunctis opibus spoliatos et vacuos magnificis donis in auro, argento, armis, equis, mulis et vestibus relevavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:5)
Quorum abundantia tota regio peregrinorum relevata et confortata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:5)
thesauri plurimi ab ea in aerarium regis translati, quibus multum rex et universi, qui bellis Turcorum arma amiserant, nunc maestimabiliter relevati et ditati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:8)
Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:1)
ut si forte terra et regnum divitiaeque illius dissiparentur, minus Ascalon superbire et rebellare valeret, quae saepius opulentia regni et copiis armorum relevari et extolli solebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:2)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:7)
Nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae (ut inter omnes constat) ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benevola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras, et censuali professione speciosa fiducia relevatae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 3:1)
Quo monitu rediere plerique, incentivo perciti, relevatusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis, ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii, sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 10:2)
Habitoque Aquisgrani generali populi sui conventu ad iustitias faciendas et oppressiones popularium relevandas legatos in omnes regni sui partes dimisit, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, ad se evocatum muneribus donatum in regnum remisit, cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo, quo et pater, scilicet ut Beneventani tributum annis singulis VII milia solidos darent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 227:1)
Hunc beat, hunc mulcet ramose gloria frontis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:3)
Sic ait et timidum mulcet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:80)

SEARCH

MENU NAVIGATION