라틴어 문장 검색

Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:2)
nisi si 'candenti' dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:2)
Futilis quispiam qui gloriae sibi duxerit arcana nosse et retegere plus nocebit quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:6)
Ne confidatis secreta, nec his retegatis, Cum quibus egistis pugnae discrimina tristis!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:26)
brevis inde reluxit falsaque libertas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:308)
scrutari si vera velis, fera nuntia Martis ora sub Augusti casurum prodidit hostem, utque manus utero virides patuere retecto, Romula post ruptas virtus sic emicat Alpes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:87)
mirata relucent limina;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix42)
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos, audacem retegit mammam, laxumque coercens mordet gemma sinum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:37)
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit divi sidus avi, seu te properantibus astris cernere sol patiens caelum commune remisit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:105)
in utroque relucet frater, utroque soror;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:114)
insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum ducunt ceu tenera venantem nare Molossi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:97)
his, Stilicho, cunctis inopina reluxit te victore salus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:40)
Tum [decreta] dona et grates deis decernuntur, propriusque honos Soli, cui est vetus aedes apud circum in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine retexisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장1)
statim conversa ad usum manus, ac caeco reluxit dies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장14)
Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION