라틴어 문장 검색

Rege autem multum resistente, et plurima illi objiciente quae idem adversus se praesumpserat, sicut anxius ei magis [0595D] ac magis precibus instabat, rememorans qualiter ab eo unctus et in regem consecratus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:4)
Convenientes igitur de omnibus locis in Jerusalem hac secunda hebdomada paschali, et gloriose ac jucunde sanctam solemnitatem cum rege peragentes, mala et pericula peregrinorum rememorantes, consilium regi Baldewino dederunt, quatenus in humilitate [0625B] ampliore, qua posset, et precibus mansuetis imperatorem Constantinopolitanum compellaret super miseriis Christianorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 90:1)
Sed longo [0642A] tempore dum circa hanc et ejus moenia incassum laboraret, nec famis angustia eos compellere valeret in ejus redditionem, eo quod a Babylonia, Ascalone, Sagitta et Sur auxilium illis frequenter adesset, et navigio rerum abundantia superesset, comes Reymundus, consilio cum suis habito, novum praesidium fieri decrevit, a quo semper urbi adversaretur, et ad quod sui assidue protectionis causa ab hostili impetu repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:2)
Sic calumniatus et humiliatus Donimanus ex industria Solymani, coepit multis lamentationibus ac crebris suspiriis hoc infortunium suum rememorari in audientia universorum amicorum suorum, quatenus eorum adjutorio aliquam vindictam de illatis sibi injuriis consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:5)
Transactis aliquot post haec diebus, legatio Geigremich et praepotentium regni Corrozan Boemundum et Tankradum in civitate Rohas de redemptione matronae interpellavit, quatenus Baldewinum de Burg, quem tenebant in carcere, pro ejus restitutione remitterent, aut quindecim millia byzantiorum in ejus redditione ab eis mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:1)
tamen et ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae jampridem sunt cognitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:12)
interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσισ dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:3)
redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 142:1)
illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:1)
At ipse cuncta, quae audiendo discere poterat, rememorando secum, et quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat, suauiusque resonando doctores suos uicissim auditores sui faciebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION