라틴어 문장 검색

Peregrino vero jam in montibus abscondito, viam remensi sunt hi quatuor Turci juxta Christianorum insidias, fiducialiter redire sperantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:6)
Interea quidam, qui urbem lustrabat ob negotia sibi necessaria, elevans oculos, contemplatur Turcos in medio cacumine ejusdem turris incaute deambulantes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:4)
sed nemine sociorum ad auxilium sequi praesumente, duo atrocissimi equites ex globo in faciem peregrini equos laxis frenis rejiciunt, et in fugam reditum veloci [0504D] equorum urgent levitate, remensis eadem via ad socios novalibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:5)
et dato dorso remensi viam, ad tabernacula sua fugam arripiunt, duce cum Christianis tironibus atrociter insequente et caedente
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:6)
Hugo autem Magnus, qui modico intervallo viam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad silvam quamdam, montibus contiguam, cujus absconsione protectus, manus impiorum invasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:9)
[0564C] Quibus, osculo dilectionis dato, valedicentes, viam remensi sunt per easdem civitates et montium difficultates juxta mare Palaestinum, qua et venerant in Jerusalem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:2)
Audita hac comitis [0611A] legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic viam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias convenisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:4)
unde Baldewini regis audaciam et industriam metuentes, remensis aquis Babyloniam reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:7)
Verum rex, audita hac vociferatione, a latibulo et insidiis velociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni victi et attriti fugam arripientes, Sur viam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:5)
Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:8)
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:15)
"Sed iam cedo tu sodes, qui coeperas, fabulam remetire."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:18)
"Et subsiste paulisper et more tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur comitate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:13)
DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 2:1)
Cumque in otio essent, interdum ex oppido deambularant et castellum curiose spectarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION