라틴어 문장 검색

Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent.
(카이사르, 내란기, 3권 97:7)
Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장4)
Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장6)
audiit et si quem glacies Alpina coercet et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:90)
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)
Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:2)
sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 6:2)
et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:2)
'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:2)
Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 7:1)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum,non usquam prorepit et illis utitur antequaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestusdemoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장26)
Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:4)
Aquarius nonne ipsam vim solis ostendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:1)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 286)

SEARCH

MENU NAVIGATION