라틴어 문장 검색

nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:8)
Vir praetorius Sollers a senatu periit, ut sibi instituere nundinas in agris suis permitteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 1:2)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)
Magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:2)
Remigrat animus nunc demum mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 1102)
Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 65)
ad argumentum nunc vicissatim volo remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS23)

SEARCH

MENU NAVIGATION