라틴어 문장 검색

Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
nec tantum vicina nitent, sed tota repulsis nubibus exuitur Thrace, Pangaea renident insuetosque palus radios Maeotia vibrat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:100)
enimvero Tiberius torvus aut falsum renidens vultu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장3)
ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono principi vicem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장2)
' sequebatur Vibius Crispus, ambo infensi, vultu diverso, Marcellus minacibus oculis, Crispus renidens, donec adcursu amicorum retraherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장5)
inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 1:2)
ore renidenti lustrans obit et fremit ausum, sanguineosque rotat furiis ardentibus orbes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 248:1)
plausu fovet hanc et pectora mulcet Iuno renidenti cohibens suspiria vultu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 377:1)
Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 391)
si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 392)
si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 393)
quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 394)
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs aut parcus Umber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut qui libet qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 397)
Super alta vectus Attis celeri rate maria Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit adiitque opaca silvis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis devolvit ili acuto sibi pondera silice.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 631)
" simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant, viridem citus adit Idam properante pede chorus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 635)

SEARCH

MENU NAVIGATION