라틴어 문장 검색

confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 10:6)
sed tamen tam recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 18 3:2)
Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius ad alterum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 224:5)
Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 1:1)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 554:2)
Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION