라틴어 문장 검색

Quod dux [0416D] omnino renuit, praemonitus ab advenis civibus de versutia illius, sed viros egregios direxit illi nuntios, Cunonem comitem de Monte acuto, Baldewinum de Burg, et Godefridum de Ascha, qui excusarent eum, et in hunc modum loquerentur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:5)
[0486C] Sed alii credere renuebant, alii credentes ducem ad providendam rem sollicitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:7)
Quo renuente, et caeteris universis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet invitus, ad tuendum urbis principatum promovetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:2)
Turcos vero renuit, quorum auxilio stare ante faciem Christianissimi ducis prorsus non valebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:10)
Quodsi laborem renuerit, in hac civitate largaspossessiones ei dabo et omnes consuetudines et quae mihi facere deberetcondonabo.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:10)
Qui interrogatus quam ob rem inter multos ipse statuam non haberet, Malo inquit ambigere bonos, quam ob rem id non meruerim, quam (quod est gravius) cur impetraverim mussitare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:3)
qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam, agilitatenque membrorum, inter cotidiana proludia exercitus, consulto consilio cognitos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:2)
Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 2:2)
Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici, non nunc primitus (ut maledici mussitant) Romanos penetrasse regna Persidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 16:1)
Reversis enim his quos necessitas evocarat, plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam contrusa, immaniter fremens, animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cupiditate raecipiti festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 8:2)
quod et domnus praefatus rex non rennuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:4)
et rennuentibus supradictis missis, quia non ausi fuissent de eorum parte ullam firmitatem facere.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:6)
quod rennuit et venire contempsit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:7)
Nam postquam Mormanus, qui in ea praeter solitum Brittonibus morem regiam sibi vindicaverat potestatem, ab exercitu imperatoris occisus est, nullus Britto inveniebatur, qui resisteret aut qui imperata facere aut qui obsides, qui iubebantur, dare rennueret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 248:3)
Sociatoque sibi Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION