라틴어 문장 검색

Per id tempus fere servum quendam, nomine Danum, terrore tenus uxor rerum levium incusarat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 3:1)
Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius impetrabili vigilantia, obstinatae in perniciem Romae, duae potentissimae sunt urbes excisae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 3:2)
Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:2)
His post reditum tribunorum compertis, imperator exsultans, ut negotio quod rebatur inexplicabile sine ullo pulvere consummando, cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat, id sine modo strepentium, quod externis sopitis, et ubique pace composita, proletarios lucrabitur plures, et tirocinia cogere poterit validissima:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 7:1)
Quod secus atque rebatur evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 24:3)
Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret, iam transituros (ut minabantur) Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia (ut rebatur), Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam praedam venaticiam caperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 1:1)
et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 8:1)
Et ille Purpureum sibi indumentum ex serico pallio parat, iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans, abire tacitus et innoxius, nihilo minus instabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 11:1)
His efferatis hominum mentibus, Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 5:1)
Et dictitabant, his praesentibus quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum ni sedatius ageret in immodica rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 3:2)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet, ut Curtii Muciique veteres, et clara prosapia Deciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:1)
Unde profectus imperator iratus et frendens, iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere, obscurior (ut ipse rebatur) cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 6:1)
Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 7:1)
Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, ad discrimen ultimum trudam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION