라틴어 문장 검색

Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita "si precibus" dixerunt "numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:6)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super- vacuam ac reparabilem sinitis.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 31:4)
hinc ad balnea, non Neroniana nec quae Agrippa dedit vel ille cuius bustum Dalmaticae vident Salonae, ad thermas tamen ire sed libebat privato bene praebitas pudori.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium113)
siquidem illic Metaurus, cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinulenta decoloratis gurgitibus inferret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:2)
pendent innumeris fastigia nixa columnis, robora Dalmatico lucent satiata metallo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam69)
iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis divitiae populos magnique impendia mundi, quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris verritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi dentis honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum38)

SEARCH

MENU NAVIGATION