라틴어 문장 검색

Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1368)
reparatio enim gregis in sexu utroque consistit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 152)
fletus inanes his enim movebatur rebus, quarum erat facilis reparatio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3741)
"Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:11)
nullus sua pignera plangat, mors haec reparatio vitae est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti30)
Huic quondam iuveni reparatio credita pacis Assyriae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 34)
quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis 1 animositas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION