라틴어 문장 검색

Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:7)
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
hanc epistulam laesae maiestatis crimine ardere iurisconsulti interpretabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:3)
quarum quoque replicatio fieret amoena narratu, nisi epistulae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:2)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)
et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION