라틴어 문장 검색

qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:5)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
quarum quoque replicatio fieret amoena narratu, nisi epistulae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:2)
Nimium lubenter edi sermonem tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 62)
Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 252)
Philemativm Iam pridem ecastor frigida non lavi magis lubenter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 31)
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 15)
Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet facere faciat male, eius merito?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2142)
Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 226)

SEARCH

MENU NAVIGATION