라틴어 문장 검색

Sed nimis a societate prolongatae, immoderato grandine sagittarum vexatae, in luga ad exercitum sunt reversae, plurimis vulneratis, pariter plurimis cum equis et mulis et omnibus spoliis retentis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:4)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam vitam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:13)
In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae valetudinis et prolongandae vitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:25)
Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장1)
"Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:209)

SEARCH

MENU NAVIGATION