라틴어 문장 검색

si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:1)
nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:2)
nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 1:3)
haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione ludatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:4)
- qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:2)
rerum memoria propria est oratoris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 359:4)
ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:4)
quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 191:2)
Oratoribus etiamsi rarus eius rei, nonnullus tamen usus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 248:3)
neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse , sicut Demostheni pro Ctesiphonte;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 23:4)
quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:4)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:1)
Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:1)
mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium consecutus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 347:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION