라틴어 문장 검색

Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:5)
sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 64:2)
Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:6)
Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam universaliter affirmat, atque inest omni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:5)
Itaque abest perpetuo, quando natura illa abest, eamque perpetuo abnegat, atque inest soli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:7)
20. Animalia, praesertim et perpetuo per interiora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 58:1)
Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint praealti), ubi nives perpetuo durant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:4)
Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subjungitur negativa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:1)
Omne ignitum ita ut vertatur in ruborem igneum etiam sine flamma perpetuo calidum est, neque huic affirmativae subjungitur negativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:1)
quae perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 238:2)
aut contra, in quo natura inquisita perpetuo fugiat atque ex comitatu excludatur, ut hostis et inimicus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:4)
Atqui ubi ad superficiem ipsam aquae ventum fuerit, tum cohibetur aer ab ulteriore ascensu, per levem resistentiam quam reperit in aqua non statim tolerante se discontinuari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:5)
Cujus causa pro certo illa est, quod motus dilatationis pulveris, qui impellit, multis partibus sit pernicior, quam motus gravitatis per quem fieri possit aliqua resistentia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:3)
ut in principiis nullitas quaedam sit resistentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:5)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION