라틴어 문장 검색

nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus vix aequis viribus resisti possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 349:1)
duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 169:2)
consul omnia oculis perlustrat ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:1)
nam neque ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transient in Graeciam, suadere et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis, qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 133:1)
neque hercule videre qui conveniat, fratri affectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:2)
et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 694:2)
sed omni conamine et bellica arte vim inferentibus resistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:7)
Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat vi magna resistentibus oppidanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 5:1)
quippe animus longe praestantior, utpote summo aethere demissus, subiectos si velit artus imperio quassare gravi iussisque severis dedere, regnanti domino vis nulla resistet.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1132)
improviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 462:1)
Papirio ad Saepinum maior vis hostium restitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 655:1)
nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 544:1)
huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 619:1)
Hoc machinamento in exitium Christianorum a muliere quibusdam militibus catholicis, a militibus vero regi Baldewino et caeteris primoribus [0682D] detecto, sine dilatione rex et universi in armis conglobati, ad eos, caecati et subterranei habitaculi undique concurrentes, locum in circuitu obsederunt, et viros ab intus parum resistentes ad extremum vi et plurima impugnatione vinctos et eductos, in ore gladii percusserunt, nulli eorum parcentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:11)
Cumque crematis operibus (ut docuimus), pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex aggestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION